Contents Psalmus I (Sixto-Clementine)
SixtoClementine
Iustorum sors bona, impiorum mala
Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt (Ex actore quodam II saeculi).
1 BEATUS vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;
2 sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium eius non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae.
5 Ideo non resurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum:
6 quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit.


<- Prev

©copyrighted by Michael Martin

Next->