| Beatus, cui remissa est iniquitas |
David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus (Rom 4: 6) |
| 1 BEATUS, cui remissa est iniquitas * et obtectum est peccatum. |
| 2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, * nec est in spiritu eius dolus. |
| 3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, * dum rugirem tota die. |
| 4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, * immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis. |
| 5 Peccatum meum cognitum tibi feci * et delictum meum non abscondi. |
| Dixi: <<Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino>>. * Et tu remisisti impietatem peccati mei. |
| 6 Propter hoc orabit ad te omnis sanctus * in tempore opportuno. |
| Et in diluvio aquarum multarum * ad eum non approximabunt. |
| 7 Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; * exsultationibus salutis circumdabis me. |
| 8 Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; * firmabo super te oculos meos. |
| 9 Nolite fieri sicut equus et mulus, * quibus non est intellectus; |
| in camo et freno si accedis ad constringendum, * non approximant ad te. |
| 10 Multi dolores impii, * sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. |
| 11 Laetamini in Domino et exsultate, iusti, * et gloriamini, omnes recti corde. |