| Exsulis vota et preces |
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra (2 Cor 1:4) |
| 2 DOMINE, exaudi orationem meam, * et clamor meus ad te veniat. |
| 3 Non abscondas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, * inclina ad me aurem tuam. |
| In quacumque die invocavero te, * velociter exaudi me. |
| 4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, * et ossa mea sicut cremium aruerunt. |
| 5 Percussum est ut fenum et aruit cor meum, * etenim oblitus sum comedere panem meum. |
| 6 A voce gemitus mei * adhaesit os meum carni meae. |
| 7 Similis factus sum pellicano solitudinis, * factus sum sicut nycticorax in ruinis. |
| 8 Vigilavi * et factus sum sicut passer solitarius in tecto. |
| 9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, * exardescentes in me per me iurabant. |
| 10 Quia cinerem tamquam panem manducabam * et potum meum cum fletu miscebam, |
| 11 a facie irae et increpationis tuae, * quia elevans allisisti me. |
| 12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, * et ego sicut fenum arui. |
| 13 Tu autem. Domine, in aeternum permanes, * et memoriale tuum in generationem et generationem. |
| 14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, * quia venit tempus, |
| 15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius * et pulveris eius miserentur. |
| 16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, * et omnes reges terrae gloriam tuam, |
| 17 quia aedificavit Dominus Sion * et apparuit in gloria sua. |
| 18 Respexit in orationem inopum * et non sprevit precem eorum. |
| 19 Scribantur haec pro generatione altera, * et populus, qui creabitur, laudabit Dominum. |
| 20 Quia prospexit de excelso sanctuario suo, * Dominus de caelo in terram aspexit, |
| 21 ut audiret gemitus compeditorum, * ut solveret filios mortis; |
| 22 ut annuntient in Sion nomen Domini * et laudem eius in Ierusalem, |
| 23 cum congregati fuerint populi in unum * et regna, ut serviant Domino. |
| 24 Humiliavit in via virtutem meam, * abbreviavit dies meos. |
| Dicam: <<Deus meus, 25 ne auferas me in dimidio dierum meorum; * in generationem et generationem sunt anni tui. |
| 26 Initio terram fundasti; * et opera manuum tuarum sunt caeli. |
| 27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent, * et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur. |
| 28 Tu autem idem ipse es, * et anni tui non deficient. |
| 29 Filii servorum tuorum habitabunt, * et semen eorum in conspectu tuo firmabitur>>. |