Contents Litaniae de Sancto Patre Nostro Benedicto
Litany to Our Holy Father St. Benedict, (Gangelt, 1649)
SBenedictusAb


The Litany below appears in Theodore Gangelt's "Regula et vita Sanctissimi Patris nostri Benedicti, Nec non Praxis Exercitiorum Spiritualium ex Adm. Rdo. Domino D. Ioanne Trithemio Abbate Spanheimensi, aliisque piis Auctoribus collecta et disposita", 1649. In this work he compiled devotions to St Benedict found in the works of John Trithemius and others. (John Trithemius was a famous scholar and Benedictine abbot, born at Trittenheim on the Moselle on 1 February, 1462, and died at Wčrzburg on 13 December, 1516.)

Kyrie eleison.
R. Kyrie eleison.
Christe eleison.
R. Christe eleison.
Kyrie eleison.
R. Kyrie eleison.
Christe audi nos.
R. Christe exaudi nos.
Pater de caelis Deus, miserere nobis.
R. miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus,
R. miserere nobis.
Spiritus S. Deus,
R. miserere nobis.
S.Trinitas unus Deus,
R. miserere nobis.
S. Maria,
R. ora pro nobis.
S. Dei Genetrix,
R. ora pro nobis.
S. Virgo Virginum,
R. ora pro nobis.
S. Maria speculum monasticae perfectionis,
R. ora pro nobis.
S. P. Benedicte,
R. ora pro nobis.
S.B. amator castitatis,
R. ora pro nobis.
S.B. amator patientiae,
R. ora pro nobis.
S.B. amator caritatis,
R. ora pro nobis.
S.B. amator omnium virtutum,
R. ora pro nobis.
S.B. bone consolator afflictorum,
R. ora pro nobis.
S.B. benigne dilector proximorum,
R. ora pro nobis.
S.b. bone custos fratrum tuorum,
R. ora pro nobis.
S.b. imitator Iesu Christi,
R. ora pro nobis.
S.B. amator crucis,
R. ora pro nobis.
S.B. contemptor mundi,
R. ora pro nobis.
S.B. calcator saeculi,
R. ora pro nobis.
S.B. contemptor mundanarum voluptatum,
R. ora pro nobis.
S.B. profligator cacodaemonum,
R. ora pro nobis.
S.B. dux sacrae militiae,
R. ora pro nobis.
S.B. auctor nostrae religionis,
R. ora pro nobis.
S.B. instaurator vitae monasticae
R. ora pro nobis.
S.B. doctor disciplinae,
R. ora pro nobis.
S.B. speculum perfectionis,
R. ora pro nobis.
S.B. stella religionis,
R. ora pro nobis.
S.B. decus Ecclesiae Catholicae,
R. ora pro nobis.
S.B. regula paupertatis,
R. ora pro nobis.
S.B. flos castitatis,
R. ora pro nobis.
S.B. magister oboedientiae,
R. ora pro nobis.
S.B. magister discretionis,
R. ora pro nobis.
S.B. exemplum humilitatis,
R. ora pro nobis.
S.B. norma abstinentiae,
R. ora pro nobis.
S.B. praeceptor taciturnitatis,
R. ora pro nobis.
S.B. flos pietatis,
R. ora pro nobis.
S.B. flos religiositatis,
R. ora pro nobis.
S.B. flos sanctitatis,
R. ora pro nobis.
S.B. decor totius honestatis,
R. ora pro nobis.
S.B. lux devotionis,
R. ora pro nobis.
S.B. lux orationis,
R. ora pro nobis.
S.B. lux contemplationis,
R. ora pro nobis.
S.B. exemplum fratrum tuorum,
R. ora pro nobis.
S.B. exemplum religiosorum,
R. ora pro nobis.
S.B. exemplum virtutum omnium,
R. ora pro nobis.
S.B. templum S. Spiritus,
R. ora pro nobis.
S.B. protector ad te clamantium,
R. ora pro nobis.
S.B. protector tui ordinis,
R. ora pro nobis.
S.B. Patriarcha Monachorum,
R. ora pro nobis.
S.B. pater tuorum devotorum,
R. ora pro nobis.
S.B. resuscitator mortuorum
ora pro nobis.
S.B. operator miraculorum,
R. ora pro nobis.
S.B. assecla Patriarcharum,
R. ora pro nobis.
S.B. compar Prophetarum,
R. ora pro nobis.
S.B. sectator Apostolorum,
R. ora pro nobis.
S.B. similis Martyrum,
R. ora pro nobis.
S.B. gemma Abbatum,
R. ora pro nobis.
S.B. imitator Anachoretarum,
R. ora pro nobis.
S.B. gloria Confessorum,
R. ora pro nobis.
S.B. consors Virginum,
R. ora pro nobis.
S.B. collega SS. Omnium,
R. ora pro nobis.
S.B. victor et triumphator tentationum,
R. ora pro nobis.
S.B. victor et triumphator mundi,
R. ora pro nobis.
S. B. victor et triumphator daemonum,
R. ora pro nobis.
S.B. qui in flore aetatis mundum cum delitiis contempsisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui despectis litterarum studiis ad eremum confugisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui fractum capisterium precibus reparasti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui a Romano habitum monasticum suscepisti et in spelunca es sustentatus,
R. ora pro nobis.
S.B. qui a Praesbitero in die Paschatis refectionem percepisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui te nudum in spinarum aculeis et urticarum incendiis volvens, foedam libidinis flammam extinxisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui cruce vitrum veneno infectum fregisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui indociles relinquens aliis pabulum caelestis doctrinae praebuisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui multos Christo filios genuisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui monachum vagum virga sanasti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui fontem in rupe precibus impetrasti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui falcastrum ex aqua ad manubrium reduxisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui Maurum super aquas currere iussisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui panem venenatum corvo abiiciendum tradidisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui de interitu inimici doluisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui absentia spiritu cognovisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui prophetico spiritu multa praedixisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui clericum obsessum liberasti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui occulta cordium inspexisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui ducentos farinae modios caelitus obtinuisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui absentes in somno docuisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui excommunicationis terrore perculsas post mortem in sepulcro quiescere fecisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui morbos curasti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui pecuniam indigenti caelitus obtinuisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui liberalissimus in egenos fuisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui vas vacuum oleo tuis precibus implesti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui vinctum solo aspectu solvisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui mortuos excitasti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui sororis tuae animam in columbae specie caelos penetrare vidisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui sub uno solis radio totum mundum collectum conspexisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui animam Germani Capuani Episcopi in sphaera ignea ab Angelis in caelum deferri cum gaudio intuitus fuisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui fratribus mortis tuae horam praedixisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui sacro viatico munitus inter discipulorum orationes foelicem Deo animam reddidisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui recto orientis tramite per viam stratam palliis, et innumeris coruscam lampadibus caelum ascendisti,
R. ora pro nobis.
S.B. qui inter angelicos choros Deum sine intermissione laudas et glorificas,
R. ora pro nobis.
Propitius esto,
R. Parce nobis Domine.
Propitius esto,
R. Exaudi nos, Domine.
A praevaricatione mandatorum tuorum,
R. libera nos, Domine.
A transgressione votorum nostrorum,
R. libera nos, Domine.
Ab incursu omnium malorum,
R. libera nos, Domine.
Per sanctam conversionem Patris nostri Benedicti,
R. libera nos, Domine.
Per exemplarem vitam eius, Libera nos Domine
R. libera nos, Domine.
Per sanctam paupertatem eius,
R. libera nos, Domine.
Per ardentissimam caritatem eius,
R. libera nos, Domine.
Per mundissimam castitatem eius,
R. libera nos, Domine.
Per profundam humilitatem eius,
R. libera nos, Domine.
Per ferventissimas orationes eius,
R. libera nos, Domine.
Per sancta ieiunia eius,
R. libera nos, Domine.
Per sancta silentia eius,
R. libera nos, Domine.
Per admirabilem abstinentiam eius,
R. libera nos, Domine.
Per merita et intercessiones eius,
R. libera nos, Domine.
Peccatores,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut perfectum amorem tuum effundere, et in nobis conservare digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut fraternam caritatem in nobis fovere digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut mundi illecebras et carnis voluptates in nobis domare digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut perfectam mortificationem sensuum et propriae voluntatis nostrae nobis donare digneris
R. Te rogamus, audi nos.
Ut veram conversionem morum secundum regulam S. Benedicti nobis largiri digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut disciplinam monasticam in nobis augere et conservare digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut continuum in virtutum acquisitione profectum nobis concedere digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut ordinem nostrum amplificare et tueri digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut perseverantiam in tuo sancto servitio nobis donare digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut in hora mortis nostrae per merita S.P. Benedicti nos protegere, et ad vitam aeternam perducere digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Pater Deus piissime,
R. audi nos.
Fili Deus dulcissime,
R. exaudi nos.
Spiritus S. Deus benignissime,
R. miserere nobis.
Christe audi nos.
R. Christe exaudi nos.
Kyrie eleison.
R. Kyrie eleison.
Christe eleison.
R. Christe eleison.
Kyrie eleison,
R. Kyrie eleison.
V. Ora pro nobis S. P. Benedicte.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus
Omnipotens sempiterne Deus, qui per gloriosa Beati Benedicti Abbatis exempla, humilitatis nobis triumphale ostendisti iter: da, quaesumus, ut viam placitae tibi oboedientiae, per quam venerabilis ille Pater noster antecessit illaesus, nos praeclaris meritis, eius adiuti, sine errore sequamur.
Excita, quaesumus Domine in Ecclesia tua spiritum, cui Beatus Benedictus Abbas servivit: ut eodem nos repleti, studeamus amare quod amavit, et opere exercere, quod docuit: per Dominum N. Iesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus S. Deus : per omnia saecula saeculorum Amen.

See:

1) Regula et vita Sanctissimi Patris nostri Benedicti, Nec non Praxis Exercitiorum Spiritualium ex Adm. Rdo. Domino D. Ioanne Trithemio Abbate Spanheimensi, aliisque piis Auctoribus collecta et disposita. Per P. F. Theodorum Gangelt Bendictinum Pantaleonitam Novitiorum Magistrum. Coloniae Agrippinae, apud Ioannem Crithium, 1649, pp. 4-XVII.

2) Regula et vita Sanctissimi Patris nostri Benedicti... Coloniae Agrippinae, apud Ioannem Crithium, 1650, pp. IV-XVII


<- Prev

©copyrighted by Michael Martin

Next->